top of page

Group

Public·325 members

Anonymous

JESUS E DEUS - FR DANDA


[36] Interea quidam homo, Vuillibertus nomine,haud longe a basilica, in qua nunc beatorum Martyrumcorpora requiescunt, domum habens; interceteros, qui advenerationem Sanctis exhibendamconvenerant, ad feretrum accessit, & quasi prodono quadraginta denarios obtulit. Qui cum a nobisfuisset interrogatus quis esset, quidque sibi vellethujusce muneris oblatio; retulit, se ante paucosdies gravissimo languore correptum, ad extremafuisse perductum, [languore lethali correptus,] adeo ut ab omnibus, qui se viderant,desperatus admoneretur, ut omnes facultatessuas pro remedio animæ suæ celeriter erogaret:seque ita fecisse. Jamque omnibus quæ habebat, adquæ pia loca danda forent dispositis, unum ex servissuis cum ingenti gemitu fuisse conquestum,quod perperam ac valde negligenter ab eis factumesset in eo, quod nihil de bonis ejus Sanctis nuperde Roma venientibus datum esset. Tum se circumstantesinterrogasse, si aliquid de rebus suis superessescirent, quod ad Martyres mitti potuisset.Erant enim adhuc in Michilunstat, & nondum aliquibussignis inclaruerat, quod inde migrare deberent.Tum quemdam respondisse, quoniam de omnibusrebus ejus unus tantum porcus remansisset, & non esse deputatum, quo dari deberet; tunc sibicomplacuisse, seque præcepisse, ut venundaretur; & post obitum suum pretium illud ad Martyrum luminariamitteretur. Quibus verbis expletis, tamsubitam se asserit sensisse medelam, ut protinus omnidolore fugato, etiam edendi desiderium habuerit; ciboque sumpto in tantum breui confortatussit, ut in crastinum ad omne opus, quod rei familiarisnecessitas postulasset, procurandum vel faciendumpercommode ire potuisset. Post hoc porcumillum fuisse venditum, & hoc esse pretiumejus, quod ex voto beatis Martyribus offerebat.




JESUS E DEUS - FR DANDA

041b061a72


Members

  • Joanne Smith
    Joanne Smith
  • Waqas Ahmad Ahmad
    Waqas Ahmad Ahmad
  • Stussy Clothing
    Stussy Clothing
  • monali Raut
    monali Raut
  • MM88k
    MM88k

©2021 by Reusable Solutions. Proudly created with Wix.com

bottom of page